Liber Exodus*

Caput 5: Versus 21

Videat Dominus,etc.GREG. l. 29, Moral., cap. 14.Cum lux divina cor humanum illustrat, usque ad quasi fetere se in oculis Pharaonis dolet.Quoniam fetere,etc.ORIG. Hom. 3.Allegorice. Verum dicunt, quamvis nesciant, sicut Caiphas, qui ait:Expedit ut unus moriatur pro populoJoan. 18.; quid diceret nesciebat. Sicut enim Apostolus ait:Christi bonus odor sumus, aliis in vitam, aliis in mortem,ita propheticus sermo suavis odor est credentibus; dubiis vero et incredulis, et qui fatentur se populum Pharaonis, odor exsecrabilis efficitur. Ipse quoque Moses dicit Domino: Ex quo locutus sum cum Pharaone, afflixisti populum tuum; quia antequam sermo Dei audiatur, non est tribulatio, vel tentatio: sed ubi signum belli tuba praedicationis ostenderit, tribulationum pugna consurgit. Ex quo ergo loqui coepit Moses et Aaron ad Pharaonem, affligitur populus Dei. Ex quo in animam tuam sermo Dei prolatus est, certamen intra te virtutibus contra vitia suscitatur, quae prius intra te in pace durabant. Sed ubi facere coepit sermo Dei cujusque discrimen, turbatio magna consurgit, et sine foedere nascitur bellum: quia injustitia justitiae non convenit, nec sobrietati ebrietas, vel veritati mendacium. Ideo non turbemur si videmur odor exsecrabilis Pharaoni. Exsecratio enim vitii dicitur virtus. Sed sicut stetit Moses ante Pharaonem, stemus et nos; non flectamur,succincti lumbos in veritate, et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacisEphes. 6.. Stamus autem confidenter, Dominum deprecamur, ut statuat pedes nostros supra firmam petram, ne moveantur pedes nostri. Stemus autem, id est, obsistamus, secundum illud I Petr. 5:Cui resistite fortes in fide: ut cito conteratur Satanas sub pedibus nostris.Quanto enim nos constanter et fortiter stamus, tanto Pharao infirmius. Si autem infirmi vel dubii esse coeperimus, validior fiet. Cum enim elevaret Moses manus, vincebatur Amalec; cum quasi lassas dejiceret, invalescebat. Nos ergo in virtute crucis Christi extollamus brachia, et levemus in oratione sanctas manus, ut Dei auxilium mereamur. Hinc Jacobus ait:Resistite diabolo et fugiet a vobisJac. 3.. Agamus ergo ut non solum fugiat, sed conteratur sub pedibus nostris exstinctus in profundo abyssi.Nos autem si recedamus de Aegypto vitiorum, fluctus saeculi tanquam iter solidum evadimus per Jesum Christum.
(* Traductions européennes)